monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.104 > bnf8040.153 > Ioannes, 4 > bsbClm536.50 > sectio 8 > sectio 6 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 102, 3
Recordamini in Evangelio divitem illum, et pauperem illum: divitem indutum purpura et bysso, et quotidianis epulis saginatum; pauperem vero illum iacentem ante ianuam divitis, esurientem, et de mensa eius micas requirentem, ulceribus plenum, a canibus linctum. Recordamini ergo: unde recordamini, nisi quia ibi est Christus in cordibus vestris? Dicite mihi quid ipsum intus interrogaveritis, et responderit vobis. Sequitur enim, et dicit: Contigit mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in infernum. Cum autem in tormentis esset, levavit oculos suos, et vidit Lazarum requiescentem in sinu Abrahae. Tunc clamavit, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lozarum, ut intingat digitum suum in aquam, et stillet in linguam meam, quia crucior in hac flamma. Superbus temporis, mendicus inferni. Pauper enim ille perveniebat ad micam : ille vero non perveniebat ad guttam. De duobus ergo istis, dicite mihi, quis est bene mortuus, et quis est male mortuus? Nolite oculos interrogare, ad cor redite. Si enim oculos interrogaveritis, falsa vobis respondent. Multum enim splendida sunt, et saeculariter fucata, quae illi diviti morienti exhiberi potuerunt. Quae potuerunt agmina plangentium esse servorum et ancillarum? quae pompa clientium? qui splendor funeris? quod pretium sepulturae? Credo eum aromatibus obrutum. Quid ergo dicturi sumus, fratres, bene istum mortuum, an male mortuum? Si oculos interrogatis, optime mortuus est: si magistrum vestrum interiorem requiritis, pessime mortuus est.